monumenta.ch > Cassiodorus > 104 > 1 > 16 > DE RHETORICA ARGUMENTATIONE. > 10 > sectio > 10 > 79 > Isaias, 57 > FLAVIUS DOMITIANUS IX. > 35 > 5 > 4 > 45 > 28 > 17
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XVI.De simulacro Androgyno a paganis in ecclesia constituto. <<<     >>> XVIII.De reditu Athanasii ad Alexandriam.

Cassiodorus, 6, CAPUT XVII.De legibus quas Iulianus contra Christianos posuit.

1 Innumera quoque alia in omni terra et mari ab impiis contra pios illo tempore sunt commissa. Tunc igitur aperte Deo odibilis imperator contra pietatem ponebat leges; et primum quidem interdixit Galilaeorum filiis (sic enim Salvatoris nostri cultores denominabat) poetarum, et rhetorum, atque philosophorum legere disciplinas.
2 Propriis, inquit, pennis, secundum proverbium, vulneramur. Ex nostris enim armati conscriptionibus contra nos bella suscipiunt. Post hanc aliam posuit legem, praecipiens Galilaeos expelli militiis. [THEODORETUS, lib. III, cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 131.]
Cassiodorus HOME

bav823.230 bav824.168 bnf1603.115

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik